Jeremiah 3

Ecce de fornicata et relicta muliere, etc., usque ad quanto contemptus adhuc vocare non dedignatur. HIER. Hoc dicere possumus adversus eos, qui fidem Domini relinquentes et haereticorum erroribus irretiti post multas fornicationes et deceptionem suarum animarum, simulant se reverti ad pristinam veritatem, non ut deponant venena pectoris, sed ut insinuent aliis. Sive: Habuisti pastores multos in offensionem tui, ut Deum scilicet offenderes; et qui magistri esse debuerant, ut alios ab omni errore prohiberent, auctores impietatis exstiterunt. Si revertebaris ad me, dicit Dominus. Arguit impudentiam meretricis, quae post adulterium audet reverti ad virum. Juxta anagogen: His qui haereticos errores deserere se promittunt, praecipitur ut levent oculos in directum. Nisi enim recta viderint, pristinam pravitatem damnare non possunt. Sicut solent latrones ad vesperam, etc., usque ad et descendentibus de Jerusalem in Jericho obsidet vias. ID. Hoc possumus dicere de haereticis qui in erroribus suis gloriantur. Quia supra dixit: arguit eam ut mulierem procacem quae ad nullum declinare erubescit. etc., usque ad tanto miserior meretrix quae non vult recipere sanitatem. . ID. Facit comparationem, etc., usque ad et hoc est quod dicit: ID. Sub figura duarum sororum loquitur quae de una stirpe Abrahae, Isaac et Jacob, sunt generatae. Priorem adversatricem vocat, quae statuit in Dan et in Bethel vitulos aureos. ID. Aliorum tormenta, aliorum remedia sunt, etc., usque ad et ad zelum et aemulationem Domini collocatum. . Justificata est Sodoma soror tua ex te. Et alibi: Luc. 18.. Unde: Psal. 50., etc., usque ad de quibus vere dicitur: Quasi dicat, cum misertus fuero tui, non te justum putes; sed semper memento iniquitatis tuae et superbiae colla dimitte, ut qui per arrogantiam offendisti, per humilitatem placare Deum possis. HIER. Judaei putant hoc completum esse, etc., Rom. 9.. . ID. Alii hoc ad finem temporum referunt, etc., usque ad sed spiritualem cibum sectabuntur. Qui olim dicebant, Psal. 79., etc. Inter duo Cherubim in propitiatorio Domini majestas apparebat, et loquebatur Moysi et sacerdotibus, sed modo aliter tempore fidei. Hoc proprie in Christi adventu completur, cum duodecim tribus simul Evangelio credunt, et terram aquilonis relinquunt et diaboli imperium. HIER.i In numero filiorum qui de gentibus crediderunt. Joan. 1.. ID Semel mista, videns eum, etc., usque ad contempsit Dominum Salvatorem, in perniciem suam. Libenter suscipit Dominus poenitentem, occurrit filio inopia et squalore confecto, pristinis vestibus induit, gratiam reddit revertenti, si tamen cum ploratu et ululatu redeat ad patrem. Alii conversiones: quamvis propria voluntate ad eum convertamur, nisi tamen ille nos traxerit, et cupiditatem nostram suo praesidio corroboraverit, non possumus esse salvi. Intelligimus, et de populo Judaeorum ad eum revertente, et de haereticis qui Dominum dereliquerunt. . Vox Israel, qui Deum suum non audivit et haeretici poenitentis. Pars enim est salutis peccata nosse et confiteri; unde: Ibid..
Copyright information for VulgGlossa